

Liber Genesis*
Caput 10: Versus 8
Regma et Saba,etc.[HIERON.]Paulatim antiqua nomina perdiderunt, et quae nunc pro veteribus habeant, ignoratur.Saba.Alia quam superior, et differunt in scriptura: illa enim persamech,haec perschinscribitur; ubi enim dicimus: Reges Arabum et Saba dona adducent, in Hebraeo habeturschebaetseba.
Glose
Nemrod.Qui ultra naturam coelum penetrare voluit. Significat diabolum, qui ait:Ascendam super astra coeli.Nemrod, secundum Josephum, nova regni cupiditate tyrannidem arripuit, et fuit auctor aedificandae turris quae tangeret coelum.Ipse coepit esse potens,velgigas,secundum alios. Sed antea gigantes natos Scriptura commemorat. Sed forte post diluvium novitas generis humani reparandi memoratur,quia ipse coepit esse gigas super terram.